- CROTALISTRIA
- CROTALISTRIAsic describitur Maroni sen potius interto Auctori in carm. cui titul. Copa,Copa Syrisca caput Graia redimita mitellâCrispum sub crotalo docta movere latusEbria formusâ saltat lasciva tabernâ,Ad cubitum raucos excutiens calamos.Ubi eadem illa Syrisca καπηλὶς, quae ante tabernam suam sub crotalo saltat, crotalum quoque manu quatit et brachiô crispante aereos calamos excutit, qui rancum concussu crepitum edebant. Mulieres enim crotalistriae, saltabant gesticulabanturque et crotalum simul quatiebant. Constabat autem hoc ex duabus aeneis laminis aut virgulis, quae manu agitatae ex collisione sonum edebant argutum : δἰζυγα hinc χαλκὸν Graecis Poetis vocantibus. Sed et similiter fiebat ex arundine per medium fissa, cuius duae partes sic movebantur, ur ex collisione sonarent: unde Graeci Grammatici κρόταλον χιζόμενον κάλαμον interpretantur. Idem hodieque fieri videmus ex duobus ossibus, quae digitis agitata et invicem collisa crotalum efficiunt. Ipsa certe ciconia, rostri sui superiorem partem cum inferiori collidendo, mera crotalistria est,etc-A'crotalo vero quam differat sistrum, vide suô locô. Interim crotalum etiam de sistro nonnullos dixisse, certum est: et forte Virgilius supra de sistro non iucommode accipiatur, qui calamos rancos vocârit virgulas illas ferteas, quae per laminam sistri mediam, in modum balthei recurvatam, traiciebantur, quaeque brachiô crispante concussae tergeminis ictibus resonabant, Saltnas. ad Flav. Vopisc in Carino, c. 19. in vererib. marmoribus, Cratala videri cum affi xis tintinnabulis, dicemns infra, voce Tintinnabulum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.